- PINDENISSUS
- PINDENISSUSoppid. Ciliciae in Syriae confinio ad Amanum montem, quod M. Cicero Imperator cum esset, oppugnavit, nomenque ex eo oppido sibi dari, sicut a Numantia divictâ dictus est Numantinus Scipio exoptavit. Cicer. ad M. Caelium: Oppugnavi quinque et viginti diebus, aggeribus, vineis, turribus, oppidum Pindenissum munitissimum, tantis operibus, ut mihi ad summam gloriam nihil desit nisi nomen oppidi. Ptol. Πεδνηλιςςὸν, Steph. autem Πεδνελιςςὸν vocat. Polybius quoque, quem per omnia sequitur Strabo, Πεδνηλιςςεῖς huius oppidi incolas vocat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.